- TAIZALI
- TAIZALI(vide Texali, ut in codice Graeco habet Ptolemaeus.) Northumbri, teste Lhuydô, populi Albionis in ora Angliae Orentali, et Scotiae confinio, Verniconibus (in codice Graeco Venicontibus) finitimi, quorum regio Northumberland vocatur. Sed ex Ptolemaei descript. in ora Scotiae orientali sunt, ubi Devana urbs, quae Aberdone hodie dici putatur: Taizalo promontor. (de quo mox) Borealior. Baudrando, melius Taexali, fuêre in illa parte, ubi hodie Buchan, provinc. Scotiae Trans-Taanae, in ora maris German. Eorum caput fuit Devana, nunc in ruinis; quamquam quibusdam sit Deer, oppid. in illo tractu, longe ab Aberdonia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.